haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce fictor lucustae in
principio germinantium serotini imbris et ecce serotinus post
tonsorem regis
et factum est cum consummasset comedere herbam terrae et
dixi Domine Deus propitius esto obsecro quis suscitabit Iacob
quia parvulus est
misertus est Dominus super hoc non erit dixit Dominus
haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce vocabat iudicium ad
ignem Dominus Deus et devoravit abyssum multam et comedit simul
partem
et dixi Domine Deus quiesce obsecro quis suscitabit Iacob
quia parvulus est
misertus est Dominus super hoc sed et istud non erit dixit
Dominus Deus
haec ostendit mihi et ecce Dominus stans super murum litum
et in manu eius trulla cementarii
et dixit Dominus ad me quid tu vides Amos et dixi trullam
cementarii et dixit Dominus ecce ego ponam trullam in medio
populi mei Israhel non adiciam ultra superinducere eum
et demolientur excelsa idoli et sanctificationes Israhel
desolabuntur et consurgam super domum Hieroboam in gladio
et misit Amasias sacerdos Bethel ad Hieroboam regem Israhel
dicens rebellavit contra te Amos in medio domus Israhel non
poterit terra sustinere universos sermones eius
haec enim dicit Amos in gladio morietur Hieroboam et
Israhel captivus migrabit de terra sua
et dixit Amasias ad Amos qui vides gradere fuge in terram
Iuda et comede ibi panem et ibi prophetabis
et in Bethel non adicies ultra ut prophetes quia
sanctificatio regis est et domus regni est
et respondit Amos et dixit ad Amasiam non sum propheta et
non sum filius prophetae sed armentarius ego sum vellicans
sycomoros
et tulit me Dominus cum sequerer gregem et dixit ad me
Dominus vade propheta ad populum meum Israhel
et nunc audi verbum Domini tu dicis non prophetabis super
Israhel et non stillabis super domum idoli
propter hoc haec dicit Dominus uxor tua in civitate
fornicabitur et filii tui et filiae tuae in gladio cadent et
humus tua funiculo metietur et tu in terra polluta morieris et
Israhel captivus migrabit de terra sua